Hľadaný výraz: Mt 27,27-31; Mk 15,16-20; Jn 19,2-3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
27 Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. 28 Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei 29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “ Ave, rex Iudaeorum! ”. 30 Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.

16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem. 17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam; 18 et coeperunt salutare eum: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, 19 et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.

2 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; 3 et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas.

1

mail   print   facebook   twitter